monumenta.ch > Augustinus > sectio 2 > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 5, 17
Quoniam tu benedices iustum: haec est benedictio, gloriari in Deo, et inhabitari a Deo. Ista sanctificatio conceditur iustis; sed ut iustificentur, praecedit vocatio, quae non est meritorum, sed gratiae Dei: omnes enim peccaverunt,et egent gloria Dei . Quos enim vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, hos et glorificavit . Quia ergo vocatio non meritorum nostrorum, sed benevolentiae et misericordiae Dei est, subiecit dicens: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos; bona enim voluntas Dei praecedit bonam voluntatem nostram, ut peccatores vocet in poenitentiam. Et ipsa sunt arma quibus expugnatur inimicus, contra quem dicitur: Quis accusabit adversus electos Dei? et, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum . Si enim adhuc cum inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis reconciliati, salvi erimus ab ira per ipsum . Hoc est invictissimum scutum, quo repellitur inimicus desperationem salutis suggerens multitudine tribulationum et tentationum.